라틴어 문장 검색

atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)
et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:2)
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:7)
Nam corpus omne quod movetur in linea curva, detorquetur de cursu rectilineo per vim aliquam in ipsum agentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 9:2)
(per Leg. I.) Et vis illa qua corpus de cursu rectilineo detorquetur & cogitur triangula quam minima SAB, SBC, SCD &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 9:3)
Addatur vis in centrum C, cubo altitudinis CP vel Cp reciproce proportionalis, & (per jam demonstrata) detorquebitur motus ille rectilineus in lineam curvam Vpk.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 13:5)
Aeris & ascendentium vaporum tremore fit ut radii facile de angusto pupilli spatio per vices detorqueantur, de latiore autem vitri objectivi apertura neutiquam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:19)
Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat, an illum, cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:2)
Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:10)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)
Non ocior illo hasta nec exutae contorto verbere glandes, nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION