라틴어 문장 검색

Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
Quod autem dixisti, Evangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea, a vero non deviat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:1)
sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 64911)
inflexit quia supra ait 'fixum inmotumque sederet'. 'inflexit' a rigido proposito deviavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 221)
ergo modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3314)
hoc est quod ait Horatius in arte poetica et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 343)
vulnus saturnia ivno detorsit veniens 'vulnus veniens', id est ictum, quo vulnerari debuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7421)
ille enim in paucis versibus ab ista ratione deviavit, hic eam in paucis secutus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 117)
unde multi 'patrium' pro 'paternum' accipiunt eo, quod Pan non Arcas sit, sed Ithacesius, ut a patre, non a patria vox haec videatur detorta, quia (Mercurius) in Arcadia genitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 162)
satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:3)
maioris partis animos a virtute detorquent et, dolorum cum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:3)
id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego vellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 74:2)
et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:2)
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:7)
Nam corpus omne quod movetur in linea curva, detorquetur de cursu rectilineo per vim aliquam in ipsum agentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION