라틴어 문장 검색

Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:2)
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:1)
Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:2)
Quidam solam fidem detrahendam iudicant, caetera non cavenda.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:8)
"Si mordeat serpens in silentio", ait Salomon, "nihil eo minus habet, qui occulte detrahit" (Eccle.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:15)
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
forme non detrahit illa nec illi Forma nocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:14)
Hoc cultu festiua suam non detrahit artem Virgo, sed in cultus eius factura redundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:8)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
Si quos in titulos alienae famae detractionum latratibus videas indulgere, a grege latrantium canum te excipias, aut admonitionis objecto, detrahentes linguas hebetes, corrosionis dentes conteras, detractionum demordeas morsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:3)
Turci itaque alii retenti, alii vix elapsi, socios qui erant ad pontem Farfar et in porta conglobati, ad auxilium sibi magno fragore vociferantes, exierunt, equosque ad frena in exitu et fremitu subvenientium rejicientes, Gallos hactenus se infestantes in fugam gravissimam retulerunt usque ad ipsum pontem, quem ex navibus composuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:6)
Sed sine mora in fugam equos triginta praemissi Turci rejiciunt, et ad insidias contendunt, Rotgerum rapido eos cursu prementem usque ad insidiarum locum perducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:5)
Insidiis ergo a valle exsurgentibus, Rotgerus frena rejicit, ad urbem cum sociis viam velociter relegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION