라틴어 문장 검색

Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:1)
tribus haec excurrit in aequora pinnis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreamque Peloros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:2)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)
nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc Prope iam excurso spatio mitto.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 45)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:19)
tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:7)
at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:1)
plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:4)
est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem pertinentis extra ordinem excurrens tractatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 236:1)
equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior quattuor, secundus quinque excurrit, utatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 336:3)
ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:1)
Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:5)
Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:3)
ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION