라틴어 문장 검색

Inde quae solet flumina accipere et permixta devehere, velut obvius retro cogit, atque ita alienis aquis operit agros, quos ipse non tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:2)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:2)
nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 78:1)
Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 79)
inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis flamen adhuc prisco more Dialis obit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권181)
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis venit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권543)
Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:10)
Paulus, praeco Dei, qui fera gentium primus corda sacro perdomuit stilo, Christum per populos ritibus asperis inmanes placido dogmate seminans, inmansueta suas ut cerimonias gens pagana Deo sperneret agnito, actus turbinibus forte nigerrimis hibernum pelagus iam rate debili et vim navifragi pertulerat noti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권1)
nunc virginali perdomitus solo cristas cerebri deprimit ignei nec victus audet tollere verticem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis45)
aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)
Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:5)
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:6)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
ἔν σοι με`ν λήξω, σέο δ' ἄρξομαι. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 18:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION