라틴어 문장 검색

dato enim haud perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 150:1)
utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 637:2)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
ceterum cum se ne ad id quidem quod muliebri cogitabat animo satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 46:1)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
Quae te intemperiae tenent, qui me perperam perplexo nomine appelles?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 560)

SEARCH

MENU NAVIGATION