라틴어 문장 검색

aliquo mihi est Hinc ablegandus dum parit Philumena.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 352)
At ego Deos Penates hinc salutatum domum Devertar;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1168)
iuvat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:7)
nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 40:1)
nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
Pompei , in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:3)
potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 239:2)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:4)
Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:4)
Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:7)
Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 12:8)
nusquam devertetur, nusquam remo- rabitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:7)
filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.25)
"diva ferox, magni decus ingeniumque parentis, bellipotens, cui torva genis horrore decoro cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon, nec magis ardentes Mavors hastataque pugnae impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro, seu Pandionio nostras invisere noctes monte venis, sive Aonia devertis Itone laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas lota comas, qua te biiugo temone frementem intemeratarum volucer rapit axis equarum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권293)

SEARCH

MENU NAVIGATION