라틴어 문장 검색

haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 6:12)
sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:3)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella Centimanumque Gyen - et satis oris erat - Cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo Ardua devexum Pelion Ossa tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 16)
) sacra lavaturas mane petebat aquas, ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권9)
stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton Miluus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권511)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:5)
Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:1)
Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:7)
Inde petens rapidum ripis declivibus aequor Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:11)
Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:1)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, incipit a plano devexaque prospicit arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:1)
Est lacus adclivis devexo margine formam litoris efficiens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION