라틴어 문장 검색

facesse hinc Tarquinios aut Corinthum, devolvere retro ad stirpem, fratris similior quam patris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 478:3)
degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 422:2)
sed ruinae maxime modo iumenta cum oneribus devolvebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 341:1)
ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 352:1)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 83:1)
Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri - Astragon vocant - omnibus praesidiis quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 222:2)
tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 165:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION