라틴어 문장 검색

Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quae tanta ei mala pepererant) non durus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:5)
Nobilitati suae aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et iurisconsultos evehebat, qui magis ad obsequium parati et apud populum minus gratiosi erant, quod quidem ut imperiose regnaret profuit, in tuto non item.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:3)
Vultus erat talis quae reverentiam incuteret, et aspectum viri ecclesiastici aliquantum referret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:2)
Vita coelebs ecclesiasticis bene convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:13)
iudicia et curiae, cum caussae perorantur, et similiter consistoria ecclesiastica;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:10)
At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 8:4)
Et Ecclesiasticus in quadragesimo secundo:
(단테 알리기에리, Epistolae 115:11)
"Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:17)
Non facit ecclesiastica dignitas Christianum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:6)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:8)
Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas - quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam - et verecunde nobiliarum feminarum oeulos declinarem, ita egit secundum apostolum
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:1)
Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:2)
22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo, nisi secundum modum aliorum predictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.
(Magna Carta 24:1)
LITTERAE ENCYCLICAE LUMEN FIDEI EPISCOPIS PRESBYTERIS AC DIACONIS VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS DE FIDE
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION