-
At qui summas dialecticae partes tribuerunt ateque inde fidissima scientiis praesidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:75)
-
Siquidem dialectica quae recepta est, licet ad civilia et artes quae in sermone et opinione positae sunt rectissime adhibeatur, naturae tamen subtilitatem longo intervallo non attingit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:78)
-
Nam huic nostrae scientiae finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indicationes Operum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:1)
-
De Inductione vero Dialectici vix serio cogitasse videntur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:3)
-
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
-
Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:2)
-
Etenim dialectici principia scientiarum a scientiis singulis tanquam mutuo sumunt:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:4)
-
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
-
Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:4)
-
Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:8)
-
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
-
Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:1)
-
sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:4)
-
In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:1)
-
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)