라틴어 문장 검색

Etenim dialectici principia scientiarum a scientiis singulis tanquam mutuo sumunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:4)
Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:4)
Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:8)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:1)
sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:4)
In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:1)
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
ubi Aristotelis physica nihil aliud quam dialecticae voces plerunque sonet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:11)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
At aevo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:10)
cum et antiquioribus temporibus septem illi, qui sapientes nominabantur, omnes (praeter Thaletem) ad moralem philosophiam et civilia se applicuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:13)
et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali averterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:14)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION