라틴어 문장 검색

quamquam haud ignoro, quae bona sint, 'sinistra' nos dicere, dextra sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 121:7)
nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 58:2)
ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 12:1)
utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem5)
Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6977)
Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid om-nino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:2)
Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse - , sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 115:1)
an ignoramus antiquis hoc fuisse ad eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque controversiae continentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 10:1)
Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 13:1)
Paulus dicit audivisse verba quae non licet homini loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:1)
Ego quoddam aliud vobis cupio reserare quod mente gero, quod multorum scio corda latere, vos tamen ignorare non credo, quod amor quidam est purus, et quidam dicitur esse mixtus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:7)
Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:43)
Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 10:1)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION