라틴어 문장 검색

horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατα` ῥητο`ν και` διάνοιαν et quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:1)
syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
in primis, doctrina, ut supra dixi, dequa doctrina, plenius scriptum est in libro De Forma Vitæin principio, quem ad Vincentium fratrem tuum direxi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 66:2)
Scriptum est enim in libro qui dicitur Ymago mundi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 6:7)
Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 7:1)
Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 5:1)
Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 30:1)
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:1)
Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, Conmmenlario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 8:1)
quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:2)
At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus, quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:8)
sed 'pauca', quantum ad Galli pertinet scripta, quae, ut supra diximus, de suo amore composuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 22)
Eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:2)
dei 5.8 Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos suspicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 72:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION