라틴어 문장 검색

In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro, sed usque ad montem cum ipso monte.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 26:1)
Compitalia enim et Bacchanalia et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:2)
Θύου δ’ ἀπὸ καλὸν ὀδώδει, et, quod ait Oppius inter vestem poni citreum, idem significat Homerus, cum dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:3)
notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens significamus, sicut deduco et diduco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2242)
multa autem, ut supra diximus, hic sermo significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 633)
sic Horatius nec cupido sordidus aufert, cum significantes cupiditatem feminino genere dicamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1224)
vindemia cum vindemiam numero singulari dicimus, unius anni significamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 61)
cum vero 'crustum' dicimus, edulium aliquid significamus, partem panis vel placentae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3603)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ad duplex uadum, cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:2)
Qui integre autem locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 4:1)
' intra oppidum,' ' ultra oppidum,' 'citra oppidum,' ex quibus 'intra,' sicuti dixi, 'in' significat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 10:2)
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 2:1)
tacitae lunae aut more poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2555)

SEARCH

MENU NAVIGATION