라틴어 문장 검색

sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens fortasse non fuisset), sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:4)
Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:19)
exarsit velis acrius illa datis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 32:4)
quotiens dubius scriptis exarsit amator, et nocuit formae barbara lingua bonae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 97:3)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Protinus exarsit nec tempora distulit irae horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos condidit et profugam per totum terruit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:1)
Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:1)
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:6)
Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:9)
Non secus exarsit conspecta virgine Tereus, quam siquis canis ignem supponat aristis, aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:5)
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:5)
exarsit istis turbida ira iudicis seque in supremam concitat sententiam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1338)
Exarsere ignes animo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:4)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION