라틴어 문장 검색

levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 7:3)
itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 5:7)
hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 2:1)
ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:4)
turn ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:4)
totam causae meae dictionem certas in partis dividam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:2)
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:1)
Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et membra dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:2)
itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:5)
Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:3)
Neque testimoni dictio est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1121)
quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, , dictiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 150:6)
in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 21:2)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION