라틴어 문장 검색

Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo.
지각없는 자들은 지혜를 터득하지 못하고 죄인들은 지혜를 알아보지 못하리라. (불가타 성경, 집회서, 15장7)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.
식욕과 색욕이 저를 지배하지 말게 하시고 부끄러움을 모르는 욕정에 저를 넘기지 마소서. (불가타 성경, 집회서, 23장6)
In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis.
죄인은 제 입술로 말미암아 붙잡히고 험담가와 오만한 자도 제 입술로 말미암아 걸려 넘어지리라. (불가타 성경, 집회서, 23장8)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
고집스러운 딸을 철저하게 감시하여라. 그러지 않으면 틈을 타 제 자유를 남용하리라. (불가타 성경, 집회서, 26장10)
Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
새들은 끼리끼리 날아들고 진리는 그것을 실천하는 이들에게 돌아오리라. (불가타 성경, 집회서, 27장9)
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.
꿈에 집착하는 자는 그림자를 붙잡고 바람을 좇는 자와 같다. (불가타 성경, 집회서, 34장2)
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: " Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua ".
저마다 제 집안의 형제를 붙잡고서 “자네는 겉옷이라도 가졌으니 우리의 지도자가 되어 주게나. 이 폐허를 자네 손으로 맡아 주게나.” 하고 간청하리라. (불가타 성경, 이사야서, 3장6)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: " Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum ".
그날에 여자 일곱이 남자 하나를 붙잡고 애원하리라. “우리 양식은 우리가 장만하고 우리 옷도 우리가 마련할 터이니 제발 당신을 남편이라고 부르게만 해 주셔요. 우리의 이 수치를 모면하게 해 주셔요.” (불가타 성경, 이사야서, 4장1)
Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
주님께서 당신 손으로 나를 붙잡으시고 이 백성의 길을 걷지 말라고 경고하시며 이렇게 말씀하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 8장11)
Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
예루살렘과 사마리아보다 더 많은 신상들을 차려 놓고 우상을 섬기는 이 왕국들을 내 손이 장악한 것처럼 (불가타 성경, 이사야서, 10장10)
et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ".
내 손이 민족들의 재물을 새 둥지인 양 움켜잡고, 버려진 알들을 거두어들이듯 내가 온 세상을 거두어들였지만 날개를 치거나 입을 열거나 재잘거리는 자가 없었다.” (불가타 성경, 이사야서, 10장14)
Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.
보라, 너 세도가야 주님이 너를 사정없이 쓰러뜨리고 너를 단단히 묶어 (불가타 성경, 이사야서, 22장17)
nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum.
이렇게 되지 않으려거든 내 보호에 매달리고 나와 평화를 이루어라, 나와 평화를 이루어라.” (불가타 성경, 이사야서, 27장5)
quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: " Servus meus es tu; elegi te et non abieci te ".
내가 너를 땅 끝에서 데려오고 그 가장자리에서 불러와 너에게 말하였다. “너는 나의 종 내가 너를 선택하였고 너를 내치지 않았다.” (불가타 성경, 이사야서, 41장9)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: " Ne timeas; ego auxiliabor tibi.
나 주님이 너의 하느님 내가 네 오른손을 붙잡아 주고 있다. 나는 너에게 말한다. “두려워하지 마라. 내가 너를 도와주리라.” (불가타 성경, 이사야서, 41장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION