라틴어 문장 검색

Verum hoc responsum regi Scotiae dilatio quaedam visa est, ut querela interposito spacio elanguesceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:11)
In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:19)
Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:3)
sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:5)
Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:7)
Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 6:2)
Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:7)
Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:6)
Dissonare etenim uidentur, putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:14)
si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:8)
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장10)
candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:3)
huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 20:2)
et ab Augusti circumspectione non defluat quod Tuscana tyrannis in dilationis fiducia confortatur, et cotidie malignantium cohortando superbiam vires novas accumulat, temeritatem temeritati adiciens. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 50:2)
mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION