라틴어 문장 검색

Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni et nonnulli alii etiam ad tempus armis se praecipue dederunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:8)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장11)
priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam;
(카이사르, 아프리카 전기 20:4)
Cato qui Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, servorum denique et cuiusquemodi generis hominum qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 36:2)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Equitum autem Romanorum dilectum instituit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:7)
Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus, quae vellet, decernere auderet; ut M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:3)
Eo triduo legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC.
(카이사르, 내란기, 1권 18:11)
Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 24:2)
His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit, veteranis III et reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 25:1)
Hae copiae, quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis.
(카이사르, 내란기, 3권 87:6)
Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat.
(카이사르, 내란기, 3권 102:3)
Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장5)
Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION