라틴어 문장 검색

priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 4:1)
nec multo post nauali proelio apud Actium uicit in serum dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 2:3)
Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad Antonium copias barbarorum inhibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:1)
Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 23:2)
Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 25:3)
Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 33:1)
quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:27)
numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 23:1)
Summa militum alacritate iubentium, quocumque vellet, ducere oratio excepta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 2:1)
"quis illam animorum alacritatem continere?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:17)
Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 8:2)
Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus , index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 10:6)
Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 1:1)
"vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:33)
"Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION