라틴어 문장 검색

o somniculosa diplomata!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 6:2)
Ut et titulos considerem, licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus et flaminia et sacerdotia cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quicquid dignitatis nomine administratur communicet etiam maculas eius, a qua habet causas.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:13)
pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 596:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
quae ipsa per M. Fulvium et M'. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 71:2)
nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 552:2)
Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION