라틴어 문장 검색

Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Maenia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:2)
Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:14)
Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:12)
Solos artifices quos fama beauit adulta Laude nec a fama discessit gloria facti, Hec scriptura tenet, minime dignata fateri Gramaticos humiles, qui sola cortice gaudent, Quos non dimittit intus pinguedo medulle:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:8)
Dehinc post aliquot dies discedens, ad Phinopolim, civitatem praeclaram, descendens, illic similiter ex imperatoris dono omnem abundantiam [0415A] necessariorum habuit per dies octo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:15)
Baldewinus ergo susceptum praesidium custodiae ac fidei suorum contulit Gallorum, et Turbaysel, quod dicitur Bersabee, discessit, terram et regionem undique expugnans suaeque potestati subjiciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:10)
Illic in praesidio Arthesiae Gozelo filius comitis Cunonis, [0455C] languore gravissimo occupatus, post dies aliquot vita discessit, et a confratribus Christianis debitum sepulturae honorifice et catholice suscepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:13)
Engelradus, filius Hugonis comitis, juvenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, vita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus ejus humatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:10)
Sed recuperata a fidelibus urbe Jerusalem et sacra illius ecclesia renovata, Christianissimus patriarcha e vita discessit, sicque ecclesia suo pastore viduata remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:6)
His itaque moram illic facientibus, episcopus Mediolanensis vita discessit, cui episcopi et universi fideles catholicas exsequias exhibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:7)
- Tankradus Bertranno indignatus, monet eum quantocius ab Antiochia discedere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 13:2)
Bertrannus horum decreto et confoederatione comperta, a Tortosa discessit, et festinato tertia die navigio civitatem Tripolin in virtute magna terra [0680D] marique obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 18:1)
[0696C] Hoc in anno Boemundus avunculus Tankradi, aegritudine correptus, vita discessit apud Bare civitatem, ad ecclesiam B. Nicolai catholice sepultus, tempore quo Henricus V rex, imperator IV, Romae plurimos sibi resistentes hostili impetu in ore gladii crudeliter edomuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:1)
Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:8)
A potentiore, discede;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION