라틴어 문장 검색

sanguinis humani spectacula publicus edit consensus legesque iubent venale parari supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis morsibus oblectent hilarem de funere plebem, mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi percensere piget, quae veri oblita Tonantis humanum miseris volvunt erroribus aevum, nemo animum summi memorem genitoris in altum excitat, ad caelum mittit suspiria nemo, nec recolens apicem solii natalis ad ipsum respicit auctorem, nec spem super aera librat, sed mentem gravidis contentam stertere curis indigno subdit domino perituraque pronus diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1101)
Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:11)
sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:40)
spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:15)
deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentes membra gruis sparsi sale multo non sine farre, pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, quam si cum lumbis quis edit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:19)
inter tot adfectus distrahar, immo discerpar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 8:7)
discerpta, patruos polluat sanguis focos,
(세네카, Thyestes 63:1)
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, pampineus nosti quam sit amarus odor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b6)
sive prandia quis refert Thyestae seu vestros, Philomela torva, planctus, discerptum aut puerum cibumque factum iamiam coniugis innocentioris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium60)
qui ab alveo principali molium publicarum discerptus obiectu et per easdem derivatis tramitibus exhaustus sic dividua fluenta partitur ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:5)
Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:11)
fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:1)
vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 175:1)
si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 176:1)
qui, nisi quod populatus est Boiorum finis et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION