라틴어 문장 검색

Excipit Aenean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti Sidonis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 13:1)
hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis vipera proteritur pedibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum41)
valeant Qui inter nos discidium volunt:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 235)
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 569)
Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 230)
Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장4)
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장7)
Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장7)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장2)
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장2)
lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION