라틴어 문장 검색

antistes fuit ordine in secundo, fratrem fasce levans episcopali.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:7)
namque ut antistitem civitatis vestrae relinquam, consummatissimum virum cunctarumque virtutum conscientia et fama iuxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quaestionibus tibi interrogatur 2 incliti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus nec parum in proximo Auspicius, quorum doctrinae abundanti eventilandae nec consultatio tua sufficit, proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem sed et iustus ignosce, quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare iactantiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 3:2)
antistes sed qui numeratur sextus ab ipso longam Perpetuus sustulit invidiam, internum removens modici penetrale sacelli amplaque tecta levans exteriore domo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:6)
Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit, cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque, exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa quae bonum publicum semper evertunt studia privata;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 1:1)
nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum privilegio decoramento lenocinamento.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:2)
Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit, quo loci mihi raptim ac breviter inspectus sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 1:1)
qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus ac supra vultum propinqua morte pallentem dolore concolor factus, quid viro vellet lacrimis indicibus ostenderet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:3)
atque ideo gratias uberes deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem facile agnosco antistitem suprafatum de vobis, cum magna dixerit, maiora tacuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 7:2)
dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:4)
Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affectu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:1)
legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
"adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meritorumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:5)
Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 1:1)
At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:8)
Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION