라틴어 문장 검색

" Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:12)
nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:2)
tres duces discordantes, prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:3)
et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 283:1)
itaque dominari adsentatores regios:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 310:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION