라틴어 문장 검색

Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro ferenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 6:1)
Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod 'unam terram' ac 'plures terras et 'urbem' et 'urbes' et 'imperium' et 'imperia' dicamus, neque 'quadrigas' in unam nominis figuram redigere neque 'harenam' multitudinis appellatione convertere possimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 9:1)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
Quae si decessisset vel prole relicta vel sine liberis, necesse illi fuisset regno cedere et in fortunam privatam redigi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:25)
Sed victoriis suis et successibus in Anglia confisus per otium res Hiberniae in ordinem se redacturum minime dubitabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:9)
Itaque versus oppidum Newarci exercitum duxit, oppidum sperans se subito suo adventu in potestatem suam redacturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:9)
Rex neque iudicio tam imbecilli fuit neque negligenter informatus ut regis Galliae consilium de Britannia in ditionem suam redigenda eum fugeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:15)
Quae si ulterius non tendant quam ut subditos suos in ordinem redigat, nihil ad nos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 18:2)
Siquidem arma contra eum sumperunt et Iacobi principis filii sui personam ex improviso intra potestatem suam redegerunt, partim vi, partim minis, interminantes se aliter regnum in manus regis Angliae tradituros.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:3)
Britanniam in ditionem suam redegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:3)
Cumque amplissimas copias coegisset quo magis omnia accidentia in ordinem redigeret, eaque veluti superior regeret, illas trifariam divisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:2)
Consiliarii eius ante omnia eum moverunt ut in potestatem suam redigeret oppidum aliquod opulentum et munitum, quo et milites suos dulcedine praedae devinciret et homines perditos et sine lare undiquaque simili spe lucri alliceret;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:12)
Unde fieret ut cum ipse prius velut arbite rerum Europae extitisset, iam potetaste minutus foret, et tanta coniunctione in ordinem redactus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:12)
Nonnulli in ea opinione erant perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:21)
in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION