라틴어 문장 검색

Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:4)
Ut sese legio vidit disiuncta relinqui, ingentem tollit gemitum galeasque solutis umectat lacrimis pressamque morantia vocem thoracum validos pulsant suspiria nexus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:152)
Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et 2 genus morbi maxime est armentis noxium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 1:1)
Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:6)
Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 5:3)
Itaque cum id accidit, pulverilateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 7:2)
Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:4)
ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segregari a marito, dividere defensionem coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장4)
At Caesar dedicatis per Campaniam templis, quamquam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet, concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti sita Capreas se in insulam abdidit trium milium freto ab extremis Surrentini promunturii diiunctam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장1)
legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere quicquam aut segregare causam suam possit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장5)
ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:33)
sator unus et idem stirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 590:2)
Quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc genus humanum disiungitur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION