라틴어 문장 검색

Hic medicus inclytus, tetanum, morbosque alios, ex cerebri aut nervorum turbamento oriundos, cortice Peruviano, mercurio dulci sexies sublimato, aliisque remediis corroborantibus sanare primus instituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.184)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)
et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII107)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
Quod in caprae pedes desinit, haec argumenti ratio est, quia materia, quae in omnem substantiam sole dispensante porrigitur, divinis de se corporibus effectis in terrae finitur elementum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 5:1)
Dispensat pueris rogatque longos Levis ponere vilicus capillos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII9)
et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 192)
sistet confirmabit, corroborabit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8581)
"qui universa, quaecumque sunt, verbo iubet, ratione dispensat, virtute consummat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:21)
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res publica summa regeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:30)
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:1)
qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:2)
Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:4)
ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:3)
cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION