라틴어 문장 검색

ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:13)
Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:8)
Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:9)
Postremo difficultas de folio reperto dissolvitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:4)
Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:12)
excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:5)
Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:2)
Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides iacti, dissolutis turrium coagmentis, ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos, iam corporibus tactis, gradientesque retrosus regere magistri non poterant, postque exustis operibus, nulla quies certaminibus data.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 7:1)
Pons super navigia flumina transeuntia factus est, anchoris et funibus ita coherens, ut iungi et dissolvi possit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 792 109:2)
hic prelia regis, Hic dispensat opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:2)
item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίασ sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat;
(아풀레이우스, 변명 4:14)
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
(아풀레이우스, 변명 73:16)
"ista luce feminea collustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina - quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:5)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION