라틴어 문장 검색

ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 5:2)
non enim Ardea a Laurento longo valde dissidet spatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 443)
nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 5:2)
qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:2)
qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:2)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:1)
Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)
1719 3945). Utcumque se res habeat, hoc certe modo ad hanc causam disceptandam non ab atomis errantibus et de via declinantibus Epicurio more praesidium petendum videri (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:20)
ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:5)
Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:1)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)
quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 76:2)
mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:3)
inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION