라틴어 문장 검색

consilio divinitus invento omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus ministros suos dividere aequali lance imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:8)
Postremo, quia omnia timeo et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obvenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:1)
Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 4:2)
Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum 'debet' in pecunia ponit, in gratia ' habet' subicit pro debet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 7:1)
Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 9:5)
nunc credo inter suas Aequalis et cognatas sermonem serit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:11)
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 6:1)
Item aliud non dissimile:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:5)
IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 2:1)
Imo nunquam de illo loquitur quin statim excurrat in sermones de regum magnorum miseriis, quod non cum aequalibus suis, sed tantum cum servis conversari eis concedatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:7)
Neque dissimile extitit odiosum suum regimen et malae versationes domo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:3)
15. Annus idem fatalis erat tam funeribus quam nuptiis, idque aequali temperamento.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:1)
At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:7)
super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:2)
Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION