라틴어 문장 검색

item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:3)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:2)
Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:3)
Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:4)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:3)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:7)
Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:1)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
os cum motu quodam peruertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris]. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 1:3)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:1)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, uini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:4)
nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:3)
Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION