라틴어 문장 검색

Atque etiam (nonnihil contra ingenium suum) ad spolia illa ingentia praelii de Bosworth conniverat, quae universa fere in huius viri commodum cesserunt, adeo ut inde supra modum ditaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:4)
16. Hoc tempore status regis fuit florentissimus, amicitiis Scotiae munitus, Hispaniae roboratus, Burgundiae ditatus, universae turbae intestinae siluerunt, atque omnis belli strepitus (tanquam tonitru ex longinquo) in Italiam delatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:1)
Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:19)
Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:2)
Ut pisce ditetis dapes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 6:1)
ditat populum Pisanum atque Genuensium.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM232)
haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais e gemino ditata mari;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:61)
te grandibus India gemmis, te foliis Arabes ditent, te vellere Seres:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:134)
at nunc, qui foedera rumpit, ditatur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:131)
circumdant equitum turmae regesque clientes, quos nostris ditat spoliis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:125)
sed largior imbre sueverat innumeras hominum ditare catervas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:21)
inde tibi Macetum tellus et credita Pellae moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:15)
per vasta cucurrit Aethiopum cinxitque novis Atlanta maniplis, virgineum Tritona bibit sparsosque venenis Gorgoneos vidit thalamos et vile virentes Hesperidum risit, quos ditat fabula, ramos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:17)
munificus largi, sed non et prodigus, auri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:303)
iam principes molitur iter gentesque remotas colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION