라틴어 문장 검색

Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
Haec Catilinam patriae suae inpegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 13:1)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
Tunc pectore vatis Impactae cessere fores, expulsaque templis Prosiluit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:63)
Sufficit ad belli summam favor iste laborque Fortunae, quod te nostris impegit arenis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:72)
Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:12)
Illic, quod populos scelerata impegit in arma, Divitias numerare datum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:76)
Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit Obvia consurgens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:10)
sed caeca iuventus Consilii, vastos ambit divulsa penates, Et nusquam totis incursat viribus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:25)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
exanimis autem est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, ut exanimata sequens inpingeret agmina muris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4844)
nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut non potui abreptum divellere corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6638)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)

SEARCH

MENU NAVIGATION