라틴어 문장 검색

eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 243:1)
NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
dividendae autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum directiones et guttarum distributiones, ita uti guttae sex in longitudinem, tres in latitudinem pateant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장34)
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
alii Varum eum dicunt, qui in Germania cum tribus legionibus interiit, amissis signis, quae postea Germanicus, filius Drusi * * * am fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 65)
Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
하느님께서 보시니 그 빛이 좋았다. 하느님께서는 빛과 어둠을 가르시어, (불가타 성경, 창세기, 1장4)
Dixit quoque Deus: "Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis".
하느님께서 말씀하셨다. “물 한가운데에 궁창이 생겨, 물과 물 사이를 갈라놓아라.” (불가타 성경, 창세기, 1장6)
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
하느님께서 이렇게 궁창을 만들어 궁창 아래에 있는 물과 궁창 위에 있는 물을 가르시자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 1장7)
Dixit autem Deus: "Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
하느님께서 말씀하시기를 “하늘의 궁창에 빛물체들이 생겨, 낮과 밤을 가르고, 표징과 절기, 날과 해를 나타내어라. (불가타 성경, 창세기, 1장14)
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
낮과 밤을 다스리며 빛과 어둠을 가르게 하셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장18)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
강 하나가 에덴에서 흘러나와 동산을 적시고 그곳에서 갈라져 네 줄기를 이루었다. (불가타 성경, 창세기, 2장10)
Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
그리고 노아는 아들 셋, 곧 셈과 함과 야펫을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 6장10)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
바로 그날, 노아는 자기 아들 셈과 함과 야펫, 자기 아내, 그리고 세 며느리와 함께 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장13)
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
이 셋이 노아의 아들인데, 이들에게서 온 땅으로 사람들이 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 창세기, 9장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION