라틴어 문장 검색

nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 23:1)
cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장19)
" Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmortalitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia vinci, atque ut animi item corporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 96:5)
Cumque homini sive natura sive quis deus nihilmente præstabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tamesse inimicum quam voluptatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:7)
Respondebo namque idem futurum cum ad diuinam notionem refertur necessarium, cum uero in sua natura perpenditur liberum prorsus atque absolutum uideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:2)
Quod et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est dis- tributa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 1:5)
tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 2:4)
aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui naturae remiscebitur et revertetur in totum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 16:2)
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:1)
cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:4)
Et certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum vique divina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 41:1)
“Unde patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:6)
quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:3)
Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:43)
atqui divinus animus debuit corpus habere in potestate, non mortale corpus naturam animi corrumpere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72428)

SEARCH

MENU NAVIGATION