라틴어 문장 검색

insincera acies duo per divortia semper spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 13)
Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:9)
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:3)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
hoc publicum diuortium fuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 2:7)
quia nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.
(세네카, 행복론, Liber III 70:3)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
"arcis at in thermas longe venit altior amnis et cadit in montem patulisque canalibus actus circumfert clausum cava per divortia flumen, occiduum ad solem post horrea surgit opaca quae dominis hiberna domus:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem92)
Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem quam in primordio exorsi sumus et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 4:1)
Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes solius divortii invidia adversus vos dimicasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:1)
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:5)
uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI.4)
ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 538:1)
suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 688:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION