라틴어 문장 검색

qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:4)
qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 3:2)
quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis libidines divulgatum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:1)
In quo tamen longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:4)
Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi diuulgatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장1)
Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama diuulgauit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장1)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:3)
Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:1)
Aut si eadem et angeli et daemones operantur quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:2)
His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:30)
Qua diuulgata uisione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION