라틴어 문장 검색

sed emendata videri pulchraque et exactis minimum distantia miror, inter quae verbum emicuit si forte decorum, et si versus paulo concinnior unus et alter, iniuste totum ducit venditque poema.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 125)
concinnus amicis postulat ut videatur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:9)
'at sermo lingua concinnus utraque suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.14)
ergo siquis nunc mergos suavis edixerit assos, parebit pravi docilis Romana iuventus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate36)
insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.25)
nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:5)
nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 410:1)
nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:2)
nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:1)
nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi fecerimus ad ea quae dicemus docile et . quid ergo est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:2)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
nam cum prooemium comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION