라틴어 문장 검색

mergites fasces culmorum spicas habentium, quos me- tentes bracchiis sinistris complectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5173)
mapalia tectis mapalia casae Maurorum, qui in eremo habitare dicuntur, sicut illud Lucani "surgere congesto non culta mapalia culmo". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3401)
sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis - num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:16)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
Urnis scelestas Danaides portant aquas, Pertusa nec complere possunt dolia;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.4)
"quae tu frumenta notasti, maestus in amissis illa colonus habet, nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres, nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum, si culmos Titan incalfacit udos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권623)
"vina quoque in magnis operose condita cellis florent, et nebulae dolia summa tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권154)
quas de veneni lacte in herbam fertiles patitur colonus crescere, ne forte culmum fibra inanis spiceum simul revulsa internecet.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말16)
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2106)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
" Relevi dolia omnia, omnes serias;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 181)
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:8)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION