라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:20)
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:2)
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:2)
incipiunt agitata tumescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:3)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
tumescunt venae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:5)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
Per- imam dolo.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:27)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
Sonuere fluctus, tumuit insanum mare tacente vento;
(세네카, 메데아 12:15)
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
(세네카, Thyestes 590:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION