라틴어 문장 검색

Missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis (ut mandatum est) perducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:1)
Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 22:1)
Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 4:1)
Quae licet affectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita, patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 11:1)
Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:3)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante, dominium Orientis affectare totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 19:1)
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)
Qui proditoris metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 6:1)
nec enim quemquam id noverat affectare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:2)
Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam, strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 21:1)
Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 8:1)
At nunc cum auctoritate vestri iudicii, rerumque necessitate compulsus, ad Augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius affecto maiora, id prae me ferens quod exercitui cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus, et in crebritate bellorum, contra conspiratas gentium copias, consideratus et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 5:1)
et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis apposuit, quorum merita norat et fidem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION