라틴어 문장 검색

Meum est consilium, ut per reconciliationem etconcordiam vincas discordiam et guerram;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:2)
discordia maximæ dilabuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:11)
quia ipsiinitium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 274:3)
"Dum tempushabemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:17)
"Potius diligendus est fur quamassiduus in mendatio," et, "Linguam mendacem odit Dominus, et seminantem inter fratres discordiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:36)
Si vera sunt quae multis referentibus de te mihi dictasunt, more domestico fer mihi auxilium, etenim iniuste accusor.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:33)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:11)
Hanc nobis opinamur sociam ac domesticam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:13)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:1)
Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:6)
Et ideo familiarem quamdam et domesticam Deo demonstrat hominis esse naturam, id est rationabilis hominis secundum quod ad imaginem Dei creati sumus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION