라틴어 문장 검색

alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:3)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
nam neque deditionem neque donationem sine acceptione intellegi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 5:4)
Ille enimvero assilit, Donationis alacer certae gaudio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.11)
Nec est quod verearis ne sit mihi onerosa ista donatio.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:1)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
exigam enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata ei publice ante viginti annos bule et ecclesia consentiente, utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1101)
Itaque realitatis commutandae hominis facultas progredi debet supra fundamentum primigeniae rerum donationis, a Deo tributae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:9)
Cum de condicione cogitamus ad quam terrarum orbis relinquitur venturis generationibus, aliam in logicam ingredimur, illam nempe doni gratuiti quod accipimus quodque communicamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:4)
Tantummodo cum primum firmae virtutes coluntur, fieri potest donatio sui in oecologico studio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:4)
Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:2)
Amor fraternus solummodo potest esse gratuitus, numquam potest esse compensatio illius rei quam alter perficit nec pignus illius rei quam eum facturum speramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:3)
Vocamur ad nostro operi faciendo rationem addendam receptivam et gratuitam, quae distinguitur a mero non faciendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:7)
Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION