라틴어 문장 검색

eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:9)
non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장1)
qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas supra dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:5)
& Thermometro expertus sum quod septuplo Solis aestivi calore aqua ebullit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:10)
Sed calor aquae ebullientis est quasi triplo major quàm calor quem terra arida concipit ad aestivum Solem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:6)
& calor ferri candentis (si rectè conjector) quasi triplo vel quadruplo major quam calor aquae ebullientis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:8)
"o si ebulliat patruus, praeclarum funus!"
(페르시우스, 풍자, satire 27)
Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:6)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:6)
date, pandite librum, evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3196)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
tandem latentis vim furoris evomit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1145)
"ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem, iubet feriri gentium magistrum, ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.10)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)

SEARCH

MENU NAVIGATION