라틴어 문장 검색

In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:8)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:4)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
utra magis piscis et echinos aequora celent, pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1512)
at expedita Sagana, per totam domum spargens Avernalis aquas, horret capillis ut marinus asperis echinus aut Laurens aper.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 55)
cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:17)
post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:19)
murice Baiano melior Lucrina peloris, ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini, pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.24)
inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.31)
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:5)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION