라틴어 문장 검색

Cito interim per edicta excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil valere arbitrantur et iactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:7)
Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 3:1)
quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:2)
Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:1)
Verba edicti haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:2)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:1)
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:1)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 9:1)
Nam cum redhiberi Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 11:1)
Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:1)
illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 11:1)
Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hane ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 7:1)
' Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION