라틴어 문장 검색

infantem autem, Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et instituendam commendauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 4:1)
canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:3)
Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:1)
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:2)
Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana[s] contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:2)
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:1)
sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 3:2)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:1)
et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 7:2)
Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:1)
"Nee pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:20)
Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 13:1)
Aeacides gressumque tenet contraque ruentem septeno validam circumfert tegmine molem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 365:1)
blandior et patriae circumfert oscula dextrae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 130:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION